NATANDI Artem

NATANDI Artem
NATANDI Artem
docdit necessitas, usus excoluit: cuius quanta apud Veteres fuerit existimatio, Proverb. indigitat, Nec literas, nec natare scit, in stupidos ac prorsus inertes usurpari solitum. Cum enim primis temporibus, apud Reapublicas quascumque Viri fortes prae ceteris honorarentur, docente Aristotele Sect. 17. Probl. 5. et l. 2. Rhet. c. 4. ut in navalibus quoque pugnis, quae tum frequentes admodum: in transeundis item vadis ac fluminibus homines nandiarte consisi, pericula certius evaderent, exitiumque, quod exercitui Cyri mare ingredi coacto obtigisserefert Xenophon Expedit. Cyri, evitarent: sicque fortiores inter aquarum fierent discrimina, Natationis peritiam extulerunt. Unde Romani veteres, ut Vegetius de Re milit. l. 1. c. 10. quos tot bella et continua pericula militarem disciplinam docuerant, campum Martium Tyberi vicinum delegerunt, in quorum altero armorum exercitationes inirent, in altero sudorem pulverenmque diluerent, ac simul natare perdiscerent. Accessit postea et alia ratio, quae Natandi artem commendaret, valetudo: cui conservandae a Medicis Gymnasticis eam adhibitam fuisse, Antyllus testatum reliquit. Hinc tertiâ febre laborantibus, ut ungantur, balneum ingrediantur, ibique madefiant, et sivelint, matent, concedit Galenus l. 1. ad Glauconem: qui alibi quoque, pueros suitemporis in aquis γυμναςτικὰς παιδιὰς facere consuevisse, scribit, de locis aff. l. 4. Fiebat autem Natatio, velin aquis sponte nascentibus, quam, Antyllo improbatam, paralyticis auxiliari credidit Cael. Aurelian. Vel in aliis, iisque iterum vel dulcibut, quae maritimâ minus efficax, adeoque aegris vitanda censetur, nisi quod in fluvialibus aquis somnum inducat, Horat. l. 2. Serm. Sat. 1. v. 7.
———— ——— ——— Ter uncti,
Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto.
Perniciosa autem est, quae in pauldibus et stagnis obitur; Lacustris mediô quôdam pactô se habens, tantô minus insalubris, quantô lacus vastiores purioresque sunt: Vel maritimis, quae natatio ab Aretaeo in capitis inveterato dolore usurpata: ab Aetin, ex Galeni mente, in narium obturatione et odoratus laesione probata: a Celso et Amyllo hydropicis, scabiosis et quos exanthemata insestant, quorum item crura aliave membra defluxione tentantur: a Cael. Aureliano paralyticis, stomachicis, iecorosis, lienosis, cachecticis, adhibita legitur. Vide Hieron. Mercurialern de Arte Gymnastica l. 6. c. 12. Quô pactô vero exercitatio haec peragetetur, docuit Antyllus apud Oribasium l. 6. c. 27. ostendens, nataturos prius moderate unxisse, et frictione corpora calefecisse, dein e vestigio in aquam se proiecisse: Idque factum, vel in ipsis Gymnasiis sive privatis balneis, vell extra. In Gymnasiis nata. bant, vel in piscina, quae in frigidario Thermarum fuit, vel in labris illis amplis, quae adhuc passim Romae visuntur: e quibus Galenus methodi l. 7. magis lotionem laudat, in balneo factam, εν ταῖς κολυμβήθραις, i. e. in Piscinit natando institutis, quam εν τοῖς μικροῖς πυέλοις, in parvis alveis: In area quoque Gymnasiorum Piscinam fuisse, memorat Plin. l. 5. Ep. 6. t ante cum Martial. l. 3. Epigr. 43. ubi importunitatem Ligurini cuiusdam describens, v. 12. ait:
In Thermas fugio, sonas ad aurem;
Piscinam peto, non licet natare.
Publicae Piscinae sub porticu Capitolina, adquam et natatum et exercitationis alicqui causâ venerit populus, meminit Festus Pompeius; Sed de his plura vide infra, in voce Piscina. Quod vero in labris illis similiter natarent, vel saltem natantium instar moverentur, conicitur cum ex magnitudine labororum, tum ex Galeno l. 1. ad Glaucenem: Fuit autem illa in labris natatio fervens solum. Piscinae enim calidae, e quanatantes mare aspiciant, mentionem dum facit Plinius loc. cit. de calcafactavi solis et maritimo situ potius, quam de fervefacta abigne, loqui videtur. Extra Gymnasia sive Balnea privata efficiebatur natatio, modo in fontibus, modo in lacubus, modo in fluminibus, modo in ipso mari, vide supra: Sed et apud aliquas Nationes, extra Balnea, peculiares quoque loci nando construebantur, ideo Κολυμβήθραι dicti: Sicuti legitur apud Ioh. Euangelistam c. 5. v. 2. et c. 9. v. 11. ubi Natatoriam Siloe Interpres antiquus transtulit. Vide iterum Hier.
Mercurialem de Arte Gymn. l. 3. c. 14. ut et supra, nandi peritia: de Natatore vero κατ᾿ ἐξοχην Varroni dicto, insra voce Urinator.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • NANDI Peritia — Heroicae olim adolescentiae a teneris unguiculis cordi fuit. Unde Literarum iungebatur scientiae. Aristides Platonicâ 2. Καὶ τοῦ Περικλέους πειρᾶται κᾀκείνῳ τὴν αὐτὴν αἰτίαν περιάπτειν, οὑδὲν προκαλυπτόμενος ἀλλ᾿ ὡς τὸ λεγόμενον δὴ τοῦτο, οὔτε… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”